

Liber Deuteronomii*
Caput 21: Versus 1
Quando inventum,etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita.In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi,hoc est in Ecclesia.Caedis reus,actor seditionis;Majores natu,vita et sapientia majores.Judices,id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere.Metientur a loco cadaveris,id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis.Tollent vitulam de armento,id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit.Quae non traxit jugum,quiapeccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere[I Petr. 2.], nullam scilicet seditionis maculam admisit.Et ignorabitur caedis reus.Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas[Joan. 13.].Majores natu,etc. Apostoli et doctores qui Scripturae attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad caedem ut Judaeorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.